monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 64, 7
Sed ne quis me vim facere Scripturae putet, et sic amare Christum, ut historiae auferam veritatem, interpretabor in membris, quod referatur ad caput: intelligam de servis, quod impleatur in Domino. Quanquam gloria Domini, gloria famulorum sit. Et ubicumque opportunitas loci tulerit, sic de vero lumine disputabo, ut derivetur ad eos, quibus Christus donavit, ut lumen sint. Pontifex iste, quem Mosaicus sermo describit, viduam eiectam et meretricem non ducit uxorem. Vidua est, cuius maritus est mortuus. Eiecta, quae a marito vivente proiicitur. Meretrix, quae multorum libidini patet. Sed accipiet, inquit, uxorem virginem et de genere suo, non alienigenam, ne in mala terra nobilium seminum frumenta degeneret. Non meretricem, quae multis exposita est amatoribus. Non eiectam, quae etiam priori coniugio indigna fuit. Non viduam, ne pristinarum meminerit voluptatum: sed illam animam, quae non habet maculam, neque rugam, quae cum Christo renata, innovatur de die in diem, de qua Apostolus loquitur: Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo . Nolo discipulam coniugem Pontificis quidquam haberi de veteri homine. Si consurreximus cum Christo, ea quae sursum sunt, sapiamus. Praeteritorum obliti, futurorum avidi. Infelix Simon, quia post baptismum de antiquo matrimonio cogitabat, nec ad virginalem venerat puritatem, Petri consortio indignus fuit.